Rozmiar: 15909 bajtów

- 38 -

1363. Januar 1.

In nomine domini amen. Iustis religiosorum virorum affectibus inclinari Nos conuenit, et in firmandis vtilitatum suarurn contractibus sic esse beniuolos, vt dum eorum commodis vigilanter intendimus, ipsos quoque in honoris et salutis nostre effectibus peruigiles senciamus. Nouerint igitur vniuersi, ad quorum audienciam euenerit presens scriptum, quod Nos Nicolaus Dei gracia Oppauie et Rathiborie dux agnita misericordia summi Dei, pio et deuoto, sano eciam prehabito consilio et consensu illustris filii nostri ducis Iohannis emimus pro nostra pecunia apud Nicolaum aduocatum Rathiboriensem quatuor marcas grossorum Pragensium Polonici numeri super curiam maccellorum quod vulgariter Cutilczins nuncupatur ibidem in Rathibor pro quadraginta marcis grossorum eiusdem pagamenti, quas quidem quatuor marcas censuum Nobis idem Nicolaus aduocatus non coactus, sed sponte et animo bene deliberato vendidit, resignauit perpetuo et renunciauit Tali condicione, quod nec ipse aduocatus iam dictus, nec aliquis suorum successorum prefatas quatuor marcas redimere vel reemere vmquam inperpetuum habeat facultatem. Seruicium vero nostrum iure Nobis ab antiquis debitum vt antea totaliter exsoluere tenebitur et occasione huius empcionis nichil deperire. In quibus omnibus et singulis iam sepedictus aduocatus in nostra presencia et aliorum proborum virorum se perhenniter et uoluntarie obligauit. Nos uero miseracione diuina ducti, deuocione non parua volentes cultum diuinum augeri et non minui, prefatum censum quatuor marcarum testamentarie damus, conferimus et pie donamus monasterio in Ruda ordinis Cisterciensis ad cappellam beati Iohannis ewangeliste perpetuis temporibus, eadem libertate perpetua sicut Nobis predictus aduocatus, vt premussum (premissum leg.) est vendidit, in remissionem nostrorum peccaminum et maxime ob salutem seu remedium anime quondam Leutoldi de Pilchowicz nostri fidelis, fratris germani strennui militis Wirbente capitanei de magna Polonia, taliter vt in cappella eadem a fratribus conuentualibus diebus singulis missa pro redempcione anime dicti Leutoldi, necnon ob reuerenciam Dei genitricis et omniurn Sanctorum et salutem viuorum et omniurn fidelium defunctorum celebretur, ita tamen quod ebdomadarius eiusdem cappelle de testamento eodem singulis sabbatis quantum de prenominata pecunia diriuari poterit, sine aliqua dilacione uel excusacione pacifice percipiet et quiete. Inter omnia tamen solum excipimus quod, si vmquam aliquis abbas monasterii Rudensis vel aliquis superiorum eiusdem ordinis auaricie vicio uel ambicionis studio incentus pro suis vsibus hanc nostram donacionem liberam infringere, ledere aut omnino pro se vsurpare conaretur, quod absit, extunc Nos uel nostri successores de consensu amicorum dicti Leutoldi aut successorum eorumdem censum prenominatum ad aliud monasterium eiusdem ordinis, ubicumque uel quocumque magnificencia nostra decreuerit, libere dare et conferre volumus, vt ibidem missa pretaxata procul dubio perpetuis temporibus persoluatur. Verumptamen vt premissum nostrum testamentum robur perpetue firmitatis obtineat, presens scriptum scribi fecimus et sigilli nostri et aduocati de Rathibor sepedicti racione empcionis karacteribus iussimus roborari. Actum et datum in castro Grecz sub anno millesimo trecentesimo sexagesimo tercio in die circumcisionis domini.

Pergament. Ein Siegel ist noch vorhanden, aber unkenntlich geworden, das andere abgefallen. Deutlich geschrieben. Im Archiv zu Rauden. Mitgetheilt von Herrn Dr. Potthast.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów